Tob 6

1Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris. 2Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. 3Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me. 4Et dixit ei Angelus: Apprehende branchiam eius, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare coepit ante pedes eius. 5Tunc dixit ei Angelus: Exentera hunc piscem, et cor eius, et fel, et iecur repone tibi: sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter. 6Quod cum fecisset, assavit carnes eius, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quae sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. 7Tunc interrogavit Tobias Angelum, et dixit ei: Obsecro te Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quae de pisce servare iussisti? 8Et respondens Angelus, dixit ei: Cordis eius particulam si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus daemoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. 9Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. 10Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus? 11Respondensque Angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam praeter eam. 12Tibi debetur omnis substantia eius, et oportet eam te accipere coniugem. 13Pete ergo eam a patre eius, et dabit tibi eam in uxorem. 14Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia daemonium occidit illos. 15Timeo ergo, ne forte et mihi haec eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. 16Tunc angelus Raphael dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus praevalere potest daemonium. 17Hi namque qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a se, et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem daemonium super eos. 18Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud, nisi orationibus vacabis cum ea. 19Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur daemonium. 20Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. 21Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. 22Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris.
Copyright information for VulgS